Haller's Concordance: HABUERE
- cumque eis per familias et populos suos accincti ad proelium viri fortissimi triginta sex milia multas enim habuere uxores et filios 1 Par. 7:4
- foedus inter me et te est pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam quam ob rem misi tibi argentum et aurum ut rupto foedere quod habes cum Baasa rege Israhel facias eum a me recedere 2 Par. 16:3
- sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea inter sanctum et profanum non habuere distantiam et inter pollutum et mundum non intellexerunt et a sabbatis meis averterunt oculos suos et coinquinabar in medio eorum Ezec. 22:26
- post sabbatum vero debilibus et orfanis et viduis diviserunt spolia et residua ipsi cum suis habuere 2 Ma. 8:28