Haller's Concordance: HABUERIT
- quod si orto sole hoc fecerit homicidium perpetravit et ipse morietur si non habuerit quod pro furto reddat venundabitur Ex. 22:3
- si laeserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum ut depascatur aliena quicquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea pro damni aestimatione restituet Ex. 22:5
- caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem Lev. 13:24
- vestis lanea sive linea quae lepram habuerit Lev. 13:47
- vestem et pellem quam habuerit lavabit aqua et inmunda erit usque ad vesperum Lev. 15:17
- loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam non offeret panes Deo suo Lev. 21:17
- omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo Lev. 21:21
- si maculam habuerit non offeretis neque erit acceptabile Lev. 22:20
- sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire Lev. 25:26
- vas quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper inmundum erit Num. 19:15
- si filiam non habuerit habebit successores fratres suos Num. 27:9
- sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua sicut praecepit Dominus Mosi Num. 27:11
- si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de ore eius egrediens animam illius obligaverit iuramento Num. 30:6
- sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel caecum aut in aliqua parte deforme vel debile non immolabitur Domino Deo tuo Dt. 15:21
- sed offeret unusquisque secundum quod habuerit iuxta benedictionem Domini Dei sui quam dederit ei Dt. 16:17
- si habuerit homo uxores duas unam dilectam et alteram odiosam genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosae primogenitus Dt. 21:15
- sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum eius et huic debentur primogenita Dt. 21:17
- si duxerit vir uxorem et postea eam odio habuerit Dt. 22:13
- si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem scribet libellum repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de domo sua Dt. 24:1
- sed stabis foris et ille tibi proferet quod habuerit Dt. 24:11
- si peccaverit homo in proximum suum et habuerit aliquod iuramentum quo teneatur adstrictus et venerit propter iuramentum coram altari tuo in domum tuam 3 Ki. 8:31
- numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit Job 6:5
- nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit Job 20:20
- si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem Job 31:19
- si genuerit quispiam centum et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantiae suae sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus Eccl. 6:3
- conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego Osee 4:6
- numquid rugiet leo in saltu nisi habuerit praedam numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid adprehenderit Amos 3:4
- interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris Jn. 4:52
- qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo 1 Jn. 3:17