Haller's Concordance: HABUERUNT
- ac deinceps praecide ait tibi duas tabulas lapideas instar priorum et scribam super eas verba quae habuerunt tabulae quas fregisti Ex. 34:1
- omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem Thamar 1 Par. 3:9
- filii Semei sedecim et filiae sex fratres autem eius non habuerunt filios multos et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Iuda 1 Par. 4:27
- fratres autem eius et universa cognatio quando numerabantur per familias suas habuerunt principes Ieihel et Zacchariam 1 Par. 5:7
- erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt 1 Par. 23:11
- inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum Job 19:15
- quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius Ps. 78:22
- propter quod igni ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae et solem sine laesura boni hospitii praestitisti Wis. 18:3
- proiecisti enim populum tuum domum Iacob quia repleti sunt ut olim et augures habuerunt ut Philisthim et pueris alienis adheserunt Isa. 2:6
- senes Bibli et prudentes eius habuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis tuae omnes naves maris et nautae earum fuerunt in populo negotiationis tuae Ezec. 27:9
- odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte abominati sunt Amos 5:10
- et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt super eos valde 1 Ma. 2:39
- in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam Mt. 22:28
- in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit uxor septem enim habuerunt eam uxorem Mk. 12:23
- in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem Lk. 20:33
- sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis Jn. 15:25
- et habuerunt gratiam visitationis factae super eos qui erant ex captivitate a Domino seniores Iudaeorum. 3 Esd. 6:5
- et legem eius spreverunt et sponsiones eius abnegaverunt et legitimis eius fidem non habuerunt et opera eius non perfecerunt. 4 Esd. 7:24
- et quoniam super stellas fulgebunt facies eorum qui abstinentiam habuerunt, nostrae vero facies super tenebras nigrae? 4 Esd. 7:125
- neque volueris perdere qui pecorum mores habuerunt, sed respicias eos qui legem tuam splendide docuerunt. 4 Esd. 8:29