Haller's Concordance: HABUI
- quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo Gen. 33:8
- sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi Job 7:3
- Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi Ps. 28:7
- sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam qui manducabat panem meum levavit contra me plantam Ps. 41:9
- propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui Ps. 119:128
- mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi Ps. 119:163
- possedi servos et ancillas multamque familiam habui armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem Eccl. 2:7
- et in omni gente primatum habui Sir. 24:10
- nomina autem earum Oolla maior et Ooliba soror eius et habui eas et pepererunt filios et filias porro earum nomina Samaria Oolla et Hierusalem Ooliba Ezec. 23:4
- Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium. Dan. 10:8
- omnes nequitiae eorum in Galgal quia ibi exosos habui eos propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiciam eos non addam ut diligam eos omnes principes eorum recedentes Osee 9:15
- Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius in dracones deserti Mal. 1:3
- et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario Lk. 19:20
- et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem quam habui priusquam mundus esset apud te Jn. 17:5
- sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui Rom. 9:13
- non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam 2 Cor. 2:13
- gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater Ph'm 1:7
- multa habui scribere tibi sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi 3 Jn. 1:13
- carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei Jude 1:3