Haller's Concordance: HABUIMUS
- nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit Num. 31:49
- qui simul habuimus dulce secretum in domo Dei ambulavimus in terrore Ps. 55:14
- dicent inter se paenitentiam agentes et per angustiam spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine inproperii Wis. 5:3
- et non aedificaremus domos ad habitandum et vineam et agrum et sementem non habuimus Jer. 35:9
- habuimus enim de caelo auxilium et liberati sumus nos et humiliati sunt inimici nostri 1 Ma. 12:15
- sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuos 2 Cor. 1:9
- sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine 1 Th. 2:2
- deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus Heb. 12:9
- et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum 2 Jn. 1:5
- et iterum deprecati sumus Dominum Deum nostrum secundum haec, quem et propitium habuimus, et conpotes facti sumus Domini nostri. 3 Esd. 8:54