Haller's Concordance: HABUISTIS
- et replebo vos hominibus et iumentis et multiplicabuntur et crescent et habitari vos faciam sicut a principio bonisque donabo maioribus quam habuistis ab initio et scietis quia ego Dominus Ezec. 36:11
- venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis ei Mt. 21:32
- quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est Rom. 6:21
- et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit 1 Cor. 5:2
- quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis nisi quod ego ipse non gravavi vos donate mihi hanc iniuriam 2 Cor. 12:13
- carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis 1 Jn. 2:7