Haller's Concordance: HANON
- dixitque David faciam misericordiam cum Hanon filio Naas praestitit enim pater eius mihi gratiam misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon 1 Par. 19:2
- dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te nec animadvertis quod ut explorent et investigent et scrutentur terram tuam venerint ad te servi eius 1 Par. 19:3
- igitur Hanon pueros David decalvavit et rasit et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos 1 Par. 19:4
- videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David tam Hanon quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Macha et de Suba currus et equites 1 Par. 19:6