Haller's Concordance: HARAN
- tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi Gen. 11:31
- et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Haran Gen. 11:32
- egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran Gen. 12:4
- tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam Gen. 12:5
- nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran Gen. 27:43
- igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Haran Gen. 28:10
- dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran Gen. 29:4