Haller's Concordance: HARENAM
- benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum Gen. 22:17
- tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest Gen. 32:12
- dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore maris 3 Ki. 4:29
- et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata Ps. 78:27
- harenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est Sir. 1:2
- harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem inprudentem et fatuum et impium Sir. 22:18
- me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam terminum mari praeceptum sempiternum quod non praeteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus eius et non transibunt illud Jer. 5:22
- multiplicatae sunt mihi viduae eius super harenam maris induxi eis super matrem adulescentis vastatorem meridie misi super civitates repente terrorem Jer. 15:8
- omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi harenam captivitatem Hab. 1:9
- et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam Mt. 7:26
- et stetit super harenam maris et vidi de mare bestiam ascendentem habentem capita septem et cornua decem et super cornua eius decem diademata et super capita eius nomina blasphemiae Apoc. 13:1