Haller's Concordance: ADVERSUS
- dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum Gen. 4:8
- scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque Gen. 14:9
- videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos praecedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Aegypti ignoramus quid acciderit Ex. 32:1
- placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum Ex. 32:14
- ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra Lev. 26:24
- quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam custodies te ab omni re mala Dt. 23:9
- ascendit autem Naas Ammonites et pugnare coepit adversus Iabesgalaad dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas habeto nos foederatos et serviemus tibi 1 Ki. 11:1
- dixitque ad eos testis Dominus adversus vos et testis christus eius in die hac quia non inveneritis in manu mea quippiam et dixerunt testis 1 Ki. 12:5
- ad quem cum fuisset adductus locutus est ei non concidat cor cuiusquam in eo ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philistheum 1 Ki. 17:32
- praevaluitque David adversus Philistheum in funda et in lapide percussumque Philistheum interfecit cumque gladium non haberet in manu David 1 Ki. 17:50
- motum est autem rursus bellum et egressus David pugnavit adversus Philisthim percussitque eos plaga magna et fugerunt a facie eius 1 Ki. 19:8
- iratus autem Saul adversus Ionathan dixit ei fili mulieris virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem ignominiosae matris tuae 1 Ki. 20:30
- num hodie coepi consulere pro eo Deum absit hoc a me ne suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi in universa domo patris mei non enim scivit servus tuus quicquam super hoc negotio vel modicum vel grande 1 Ki. 22:15
- quam ob rem considera et recogita quid facias quoniam conpleta est malitia adversum virum tuum et adversus domum tuam et ipse filius est Belial ita ut nemo ei possit loqui 1 Ki. 25:17
- irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et dixerunt ei revertatur vir et sedeat in loco suo in quo constituisti eum et non descendat nobiscum in proelium ne fiat nobis adversarius cum proeliari coeperimus quomodo enim aliter placare poterit dominum suum nisi in capitibus nostris 1 Ki. 29:4
- iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan vivit Dominus quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc 2 Ki. 12:5
- et haec causa rebellionis adversus eum quia Salomon aedificavit Mello et coaequavit voraginem civitatis David patris sui 3 Ki. 11:27
- post haec initum est bellum in Gazer adversus Philistheos in quo percussit Sobbochai Usathites Saphai de genere Raphaim et humiliavit eos 1 Par. 20:4
- iratusque Asa adversus videntem iussit eum mitti in nervum valde quippe super hoc fuerat indignatus et interfecit de populo in tempore illo plurimos 2 Par. 16:10
- qui congregati adversus eum miserunt lapides iuxta regis imperium in atrio domus Domini 2 Par. 24:21
- epistulas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum Deum Israhel et locutus est adversus eum sicut dii gentium ceterarum non potuerunt liberare populos suos de manu mea sic et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu ista 2 Par. 32:17
- cumque coniurassent adversus eum servi sui interfecerunt eum in domo sua 2 Par. 33:24
- oculus autem Dei eorum factus est super senes Iudaeorum et non potuerunt inhibere eos placuitque ut res ad Darium referretur et tunc satisfacerent adversus accusationem illam 1 Esd. 5:5
- et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus fratres suos iudaeos 2 Esd. 5:1
- cogitavitque cor meum mecum et increpui optimates et magistratus et dixi eis usurasne singuli a fratribus vestris exigatis et congregavi adversus eos contionem magnam 2 Esd. 5:7
- et egi causam adversus magistratus et dixi quare dereliquimus domum Dei et congregavi eos et feci stare in stationibus suis 2 Esd. 13:11
- Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus, nostrisque iussionibus contraire, et turbare subiectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam, Esther 13:5
- et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra Job 2:3
- tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est Job 15:25
- cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est Job 15:26
- rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi Job 16:8
- revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum Job 20:27
- et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo Job 32:2
- si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste Job 33:5
- Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me Ps. 3:1
- nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum hostes mei exultabunt cum motus fuero Ps. 13:5
- si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam Ps. 27:3
- quia alieni insurrexerunt adversus me et fortes quaesierunt animam meam et non posuerunt Deum in conspectu suo semper Ps. 54:3
- Deus superbi surrexerunt adversus me et coetus robustorum quaesivit animam meam et non posuerunt te in conspectu suo Ps. 86:14
- copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt Ps. 94:21
- ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit Pr. 3:30
- et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima Wis. 3:14
- ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua Wis. 4:6
- tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt et qui abstulerunt labores illorum Wis. 5:1
- et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem aeternam Wis. 10:14
- creatura enim tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt Wis. 16:24
- ne accipias faciem adversus faciem tuam nec adversus animam tuam mendacium Sir. 4:26
- noli amare mendacium adversus fratrem tuum neque amico similiter facias Sir. 7:13
- audisti verbum adversus proximum conmoriatur in te fidens quoniam non te disrumpet Sir. 19:10
- adversus inimicum tuum pugnabit Sir. 29:17
- et concurrere faciam Aegyptios adversum Aegyptios et pugnabit vir contra fratrem suum et vir contra amicum suum civitas adversus civitatem regnum adversus regnum Isa. 19:2
- et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra Arihel et omnes qui militaverunt et obsederunt et praevaluerunt adversus eam Isa. 29:7
- reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum proeliantem adversus Lobna audierat enim quia profectus esset de Lachis Isa. 37:8
- audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei et custodientes latus meum si quo modo decipiatur et praevaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo Jer. 20:10
- et tu prophetabis ad eos omnia verba haec et dices ad illos Dominus de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam rugiens rugiet super decorem suum celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terrae Jer. 25:30
- quomodo quiescet cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas eius regiones ibique condixerit illi Jer. 47:7
- quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam adversus Aelam in principio regni Sedeciae regis Iuda dicens Jer. 49:34
- clamate adversus eam ubique dedit manum ceciderunt fundamenta eius destructi sunt muri eius quoniam ultio Domini est ultionem accipite de ea sicut fecit facite ei Jer. 50:15
- hic Deus noster non aestimabitur alius adversus eum Bar. 3:36
- et ordinabis adversus eam obsidionem et aedificabis munitiones et conportabis aggerem et dabis contra eam castra et pones arietes in gyro Ezec. 4:2
- et ad obsidionem Hierusalem convertes faciem tuam et brachium tuum erit exertum et prophetabis adversus eam Ezec. 4:7
- Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes adversus eam. Dan. 13:24
- Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam. Dan. 13:28
- Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam. Dan. 13:49
- Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, Dan. 13:61
- Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et praevalebat eis, Dan. 7:21
- Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti, et auri captiva ducet in Aegyptum: ipse praevalebit adversus regem Aquilonis. Dan. 11:8
- Et provocatus rex Austri egredietur, et pugnabit adversus regem Aquilonis, et praeparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu eius. Dan. 11:11
- Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem Austri: filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent. Dan. 11:14
- Et concitabitur fortitudo eius, et cor eius adversum regem Austri in exercitu magno: et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis: et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia. Dan. 11:25
- Et faciet iuxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum: et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia: perpetrata quippe est definitio. Dan. 11:36
- Et in tempore praefinito praeliabitur adversus eum rex Austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex Aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet. Dan. 11:40
- in die cum stares adversus quando capiebant alieni exercitum eius et extranei ingrediebantur portas eius et super Hierusalem mittebant sortem tu quoque eras quasi unus ex eis Abd. 1:11
- et iudicabit inter populos multos et corripiet gentes fortes usque in longinquum et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in ligones non sumet gens adversus gentem gladium et non discent ultra belligerare Mic. 4:3
- quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus matrem suam nurus contra socrum suam inimici hominis domestici eius Mic. 7:6
- propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem iudicium quia impius praevalet adversus iustum propterea egreditur iudicium perversum Hab. 1:4
- et haec erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes quae pugnaverunt adversus Hierusalem tabescet caro uniuscuiusque stantis super pedes suos et oculi eius contabescent in foraminibus suis et lingua eorum contabescet in ore suo Zach. 14:12
- sed et Iudas pugnabit adversus Hierusalem et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu aurum et argentum et vestes multae satis Zach. 14:14
- et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Aegypti et veritus est Ptolomeus a facie eius et fugit et ceciderunt vulnerati multi 1 Ma. 1:19
- et statim perrexerunt ad eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum 1 Ma. 2:32
- et concitaverunt adversus eos proelium 1 Ma. 2:35
- et dixit vir proximo suo si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibus nostris citius disperdent nos a terra 1 Ma. 2:40
- et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis 1 Ma. 2:41
- et ait Iudas accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane ut pugnetis adversus nationes has quae convenerunt disperdere nos et sancta nostra 1 Ma. 3:58
- tunc ordinavit Iudas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce donec emundarent sancta 1 Ma. 4:41
- et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem 1 Ma. 5:9
- et praecepit illi dicens praeesto populo huic et nolite bellum committere adversus gentes donec revertamur 1 Ma. 5:19
- si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen transfretemus ad eos et poterimus adversus illum 1 Ma. 5:41
- fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos 1 Ma. 6:52
- et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem 1 Ma. 6:63
- et Philippum et Persen Citiorum regem et ceteros qui adversus eos arma tulerunt contriverunt bello et obtinuerunt eos 1 Ma. 8:5
- et dixit his qui residui erant surgamus et eamus ad adversarios nostros si poterimus pugnare adversus eos 1 Ma. 9:8
- et avertebant eum dicentes non poterimus sed liberemus animas nostras modo et revertemur ad fratres nostros et pugnabimus adversus eos nos autem pauci sumus 1 Ma. 9:9
- dixit enim anticipemus pacem facere cum eo priusquam faciat cum Alexandro adversus nos 1 Ma. 10:4
- et nemo potestatem agere aliquid habeat et movere negotii adversus aliquem eorum in omni causa 1 Ma. 10:35
- et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israhel viri iniqui interpellantes adversus eum et non intendit ad eos rex 1 Ma. 10:61
- dixitque principibus exite cum eo in medio civitatis et praedicate ut nemo interpellet adversus eum de ullo negotio nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione 1 Ma. 10:63
- et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua 1 Ma. 11:25
- et audivit Ionathas quoniam egressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum 1 Ma. 12:24
- timens ne forte non permitteret eum Ionathas sed pugnaret adversus eum quaerebat conprehendere eum et occidere et exsurgens abiit in Bethasan 1 Ma. 12:40
- placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus ut non inferant illis mala neque inpugnent eos et civitates eorum et regiones eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos 1 Ma. 15:19
- et exaltatum est cor eius et volebat obtinere regionem et cogitabat dolum adversus Simonem et filios eius ut tolleret eos 1 Ma. 16:13
- de magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias ipsi utpote qui adversus talem regem dimicavimus 2 Ma. 1:11
- multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio et divulgata fama congregata est multitudo adversus Lysimachum multo iam auro exportato 2 Ma. 4:39
- de his ergo coepit iudicium adversus Menelaum agitari 2 Ma. 4:43
- Iason vero non parcebat in caede civibus suis nec cogitabat prosperitatem adversus cognatos malum esse maximum arbitrans hostium et non civium se tropea capturum 2 Ma. 5:6
- decretum autem exiit in proximas gentilium civitates suggerentibus Ptolomeis ut pari modo et ipsi adversus Iudaeos agerent ut sacrificarent 2 Ma. 6:8
- nam illi quidem armis confidunt ait simul et audacia nos autem in omnipotente Domino qui potest venientes adversus nos et universum mundum uno nutu delere confidimus 2 Ma. 8:18
- et de proelio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia ut omnes ubi ad rem ventum est Macedonibus sociis haesitantibus ipsi sex milia soli peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum e caelo et beneficia pro his plurima consecuti sunt 2 Ma. 8:20
- congregatis octoginta milibus et equitatu universo veniebat adversus Iudaeos existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum 2 Ma. 11:2
- venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit scaphas exusit eos autem qui ab igne refugerant gladio peremit 2 Ma. 12:6
- at Macchabeus ordinatis circum se sex milibus et constitutis per cohortes adversus Timotheum processit habentem secum centum viginti milia peditum equitumque duo milia quingentos 2 Ma. 12:20
- anno centesimo quadragesimo nono cognovit Iudas Antiochum Eupatoris venire cum multitudine adversus Iudaeam 2 Ma. 13:1
- et tenuisse regiones adversus Antiochum et eius ducem Lysiam 2 Ma. 14:2
- talibus autem ab hoc dictis et ceteri amici hostiliter habentes adversus Iudam inflammaverunt Demetrium 2 Ma. 14:11
- ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum et hic quidem ita peroravit 2 Ma. 15:24
- veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam Mt. 10:35
- exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent Mt. 12:14
- et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eius Mt. 12:26
- et accipientes murmurabant adversus patrem familias Mt. 20:11
- mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent Mt. 27:1
- exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent Mk. 3:6
- et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra Mk. 11:25
- multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant Mk. 14:56
- et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes Mk. 14:57
- aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se Lk. 14:31
- tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum Lk. 21:10
- exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam accusationem adfertis adversus hominem hunc Jn. 18:29
- adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius Acts 4:26
- convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel Acts 4:27
- in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum Acts 6:1
- et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem Acts 6:13
- cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione Acts 11:2
- qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres Acts 14:2
- et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi Acts 16:22
- quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices habent adversus aliquem causam conventus forenses aguntur et pro consulibus sunt accusent invicem Acts 19:38
- viri israhelitae adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum Acts 21:28
- post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus Paulum Acts 24:1
- adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum et rogabant eum Acts 25:2
- de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem Acts 25:15
- quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere Acts 25:19
- et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere Acts 26:9
- post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum Acts 28:17
- quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat Rom. 8:33
- non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel Rom. 11:2
- noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te Rom. 11:18
- haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio 1 Cor. 4:6
- audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos 1 Cor. 6:1
- invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt 1 Cor. 15:15
- et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi 2 Cor. 10:5
- non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate 2 Cor. 13:8
- lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia Gal. 3:21
- caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis Gal. 5:17
- fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex Gal. 5:23
- induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli Eph. 6:11
- quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus Eph. 6:12
- subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos Col. 3:13
- adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus 1 Tim. 5:19
- nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes Heb. 12:4
- quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem Jas. 3:14
- carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam 1 Pet. 2:11
- sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti Apoc. 2:4
- sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israhel edere et fornicari Apoc. 2:14
- sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytis Apoc. 2:20
- et cum finierint testimonium suum bestia quae ascendit de abysso faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos Apoc. 11:7
- et in alisalio cogitabunt bellare, civitates civitatem et locus locum et gens ad gentem et regnum adversus regnum. 4 Esd. 13:31