Haller's Concordance: HASTA
- nova bella elegit Dominus et portas hostium ipse subvertit clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta milibus Israhel Judg. 5:8
- dixit autem David ad Philistheum tu venis ad me cum gladio et hasta et clypeo ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum Dei agminum Israhel quibus exprobrasti 1 Ki. 17:45
- et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus ipsius est enim bellum et tradet vos in manus nostras 1 Ki. 17:47
- non est bonum hoc quod fecisti vivit Dominus quoniam filii mortis estis vos qui non custodistis dominum vestrum christum Domini nunc ergo vide ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae qui erat ad caput eius 1 Ki. 26:16
- et respondens David ait ecce hasta regis transeat unus de pueris et tollat eam 1 Ki. 26:22
- qui audire contempsit et noluit declinare percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine et transfodit et mortuus est in eodem loco omnesque qui transiebant per locum in quo ceciderat Asahel et mortuus erat subsistebant 2 Ki. 2:23
- ipse quoque interfecit virum aegyptium virum dignum spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua 2 Ki. 23:21
- et ipse percussit virum aegyptium cuius statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua 1 Par. 11:23
- et de Nepthali principes mille et cum eis instructa clypeo et hasta triginta septem milia 1 Par. 12:34
- super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus Job 39:23
- cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax Job 41:26