Haller's Concordance: HEBRAICE
- Mense primo (cuius vocabulum est Nisan) anno duodecimo regni Assueri, missa est sors in urnam, quae Hebraice dicitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici: et exivit mensis duodecimus, qui vocatur Adar. Esther 3:7
- est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens Jn. 5:2
- Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbatha Jn. 19:13
- et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice Golgotha Jn. 19:17
- hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum hebraice graece et latine Jn. 19:20
- et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen hebraice Abaddon graece autem Apollyon et latine habet nomen Exterminans Apoc. 9:11
- et congregavit illos in locum qui vocatur hebraice Hermagedon Apoc. 16:16