Haller's Concordance: HEDOS
- et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur Gen. 27:9
- per singulos boves et arietes et agnos et hedos Num. 15:12
- cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel unus portans tres hedos et alius tres tortas panis et alius portans lagoenam vini 1 Ki. 10:3
- dedit praeterea Iosias omni populo qui ibi fuerat inventus in sollemnitatem phase agnos et hedos de gregibus et reliqui pecoris triginta milia boumque tria milia haec de regis universa substantia 2 Par. 35:7
- quod si necesse fuerit et vitulos et agnos et hedos in holocaustum Deo caeli frumentum sal vinum et oleum secundum ritum sacerdotum qui sunt in Hierusalem detur eis per dies singulos ne sit in aliquo querimonia 1 Esd. 6:9
- si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum Cant. 1:8
- et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris Mt. 25:33
- et hedos pro peccatis universi Israhel duodecim secundum numerum tribuum Israhel. 3 Esd. 7:8
- quod donatum est pro ipsa gente in templum Domini eorum quod est in Hierusalem, ut colligatur hoc aurum et argentum ad tauros et arietes et agnos et hedos et quae his sunt congruentia, 3 Esd. 8:15