Haller's Concordance: HELCIAS
- dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam librum legis repperi in domo Domini deditque Helcias volumen Saphan qui et legit illud 4 Ki. 22:8
- narravitque Saphan scriba regi dicens librum dedit mihi Helcias sacerdos quem cum legisset Saphan coram rege 4 Ki. 22:10
- ierunt itaque Helcias sacerdos et Ahicham et Achobor et Saphan et Asaia ad Oldam propheten uxorem Sellum filii Thecue filii Araas custodis vestium quae habitabat in Hierusalem in secunda locutique sunt ad eam 4 Ki. 22:14
- sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et inmunditias abominationesque quae fuerant in terra Iuda et in Hierusalem abstulit Iosias ut statueret verba legis quae scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini 4 Ki. 23:24
- Sellum genuit Helciam et Helcias genuit Azariam 1 Par. 6:13
- cumque efferrent pecuniam quae inlata fuerat in templum Domini repperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Mosi 2 Par. 34:14
- praeterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum quem cum rege praesente recitasset 2 Par. 34:18
- abiit igitur Helcias et hii qui simul a rege missi fuerant ad Holdan propheten uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium quae habitabat Hierusalem in secunda et locuti sunt ei verba quae supra narravimus 2 Par. 34:22
- duces quoque eius sponte quod voluerant obtulerunt tam populo quam sacerdotibus et Levitis porro Helcias et Zaccharias et Iehihel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum phase pecora commixtim duo milia sescenta et boves trecentos 2 Par. 35:8
- Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. Dan. 13:63