Haller's Concordance: HELIAM
- misit ergo rex et requisivit quae esset mulier nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam uxor Uriae Hetthei 2 Ki. 11:3
- Elifeleth filius Aasbai filii Maachathi Heliam filius Ahitofel Gelonites 2 Ki. 23:34
- dixit ergo ad Heliam quid mihi et tibi vir Dei ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meae et interficeres filium meum 3 Ki. 17:18
- dixitque mulier ad Heliam nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu et verbum Domini in ore tuo verum est 3 Ki. 17:24
- post dies multos verbum Domini factum est ad Heliam in anno tertio dicens vade et ostende te Ahab ut dem pluviam super faciem terrae 3 Ki. 18:1
- et manus Domini facta est super Heliam accinctisque lumbis currebat ante Ahab donec veniret in Hiezrahel 3 Ki. 18:46
- misitque Hiezabel nuntium ad Heliam dicens haec mihi faciant dii et haec addant nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis 3 Ki. 19:2
- qui statim relictis bubus cucurrit post Heliam et ait osculer oro te patrem meum et matrem meam et sic sequar te dixitque ei vade et revertere quod enim meum erat feci tibi 3 Ki. 19:20
- reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et in aratro boum coxit carnes et dedit populo et comederunt consurgensque abiit et secutus est Heliam et ministrabat ei 3 Ki. 19:21
- factus est igitur sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens 3 Ki. 21:17
- et ait Ahab ad Heliam num invenisti me inimice mee qui dixit inveni eo quod venundatus sis ut faceres malum in conspectu Domini 3 Ki. 21:20
- factus est autem sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens 3 Ki. 21:28
- angelus autem Domini locutus est ad Heliam Thesbiten surge ascende in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad eos numquid non est Deus in Israhel ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron 4 Ki. 1:3
- iterum misit principem quinquagenarium tertium et quinquaginta qui erant cum eo qui cum venisset curvavit genua contra Heliam et precatus est eum et ait homo Dei noli despicere animam meam et animam servorum tuorum qui mecum sunt 4 Ki. 1:13
- locutus est autem angelus Domini ad Heliam dicens descende cum eo ne timeas surrexit igitur et descendit cum eo ad regem 4 Ki. 1:15
- factum est autem cum levare vellet Dominus Heliam per turbinem in caelum ibant Helias et Heliseus de Galgalis 4 Ki. 2:1
- reversique nuntiaverunt ei et ait Hieu sermo Domini est quem locutus est per servum suum Heliam Thesbiten dicens in agro Hiezrahel comedent canes carnes Hiezabel 4 Ki. 9:36
- duxit in Samariam et percussit omnes qui reliqui fuerant de Ahab in Samaria usque ad unum iuxta verbum Domini quod locutus est per Heliam 4 Ki. 10:17
- ecce ego mittam vobis Heliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis Mal. 4:5
- at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis Mt. 16:14
- et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venire Mt. 17:10
- quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste Mt. 27:47
- qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis Mk. 8:28
- et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum Mk. 9:11
- et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat Mk. 15:35
- at illi responderunt et dixerunt Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii quia propheta unus de prioribus surrexit Lk. 9:19