Haller's Concordance: AEDES
- aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi Lev. 25:32
- Et quae intraverat vespere, egrediebatur mane, atque inde in secundas aedes deducebatur, quae sub manu Susagazi eunuchi erant, qui concubinis regis praesidebat: nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset rex, et eam venire iussisset ex nomine. Esther 2:14
- et oblitus est Israhel factoris sui et aedificavit delubra et Iudas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates eius et devorabit aedes illius Osee 8:14
- et mittam ignem in murum Gazae et devorabit aedes eius Amos 1:7
- et emittam ignem in murum Tyri et devorabit aedes eius Amos 1:10
- mittam ignem in Theman et devorabit aedes Bosrae Amos 1:12
- et succendam ignem in muro Rabbae et devorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die commotionis Amos 1:14
- et mittam ignem in Moab et devorabit aedes Carioth et morietur in sonitu Moab in clangore tubae Amos 2:2
- et mittam ignem in Iuda et devorabit aedes Hierusalem Amos 2:5
- propterea haec dicit Dominus Deus tribulabitur et circumietur terra et detrahetur ex te fortitudo tua et diripientur aedes tuae Amos 3:11
- et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva et peribunt domus eburneae et dissipabuntur aedes multae dicit Dominus Amos 3:15
- et flexus Simon non debellavit eos eiecit tamen eos de civitate et emundavit aedes in quibus fuerant simulacra et tunc intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum 1 Ma. 13:47
- Demetrius enim quidam nomine argentarius faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum Acts 19:24