Haller's Concordance: HEREDES
- nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias eorum non accipiatis filiis vestris et non quaeratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in aeternum ut confortemini et comedatis quae bona sunt terrae et heredes habeatis filios vestros usque in saeculum 1 Esd. 9:12
- bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris Pr. 13:22
- si enim qui ex lege heredes sunt exinanita est fides abolita est promissio Rom. 4:14
- si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur Rom. 8:17
- si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes Gal. 3:29
- ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae Tit. 3:7
- audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se Jas. 2:5