Haller's Concordance: HEREDITABIT
- anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram Ps. 25:13
- si crediderit ei hereditabit illam et erunt in confirmatione creaturae illorum Sir. 4:17
- noli fieri pro amico inimicus proximo inproperium enim et contumeliam malus hereditabit et omnis peccator invidus et bilinguis Sir. 6:1
- cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes Sir. 10:13
- iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit illum Sir. 15:6
- sapiens in populo hereditabit honorem et nomen illius erit vivens in aeternum Sir. 37:29
- et quomodo cataclysmus aridam inebriavit sic ira ipsius gentes quae non exquisierunt eum hereditabit Sir. 39:28
- ceterum in terra gentes hereditabit et pars non est illi in gente ipse enim pars eius est et hereditas Sir. 45:27
- ad dexteram enim et ad levam penetrabis et semen tuum gentes hereditabit et civitates desertas inhabitabit Isa. 54:3
- cum clamaveris liberent te congregati tui et omnes eos auferet ventus tollet aura qui autem fiduciam habet mei hereditabit terram et possidebit montem sanctum meum Isa. 57:13
- ecce enim profecti sunt a vastitate Aegyptus congregavit eos Memphis sepeliet eos desiderabile argenti eorum urtica hereditabit lappa in tabernaculis eorum Osee 9:6