Haller's Concordance: HERMON
- tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon Dt. 3:8
- ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon usque ad montem Sion qui est et Hermon Dt. 4:48
- Chananeumque ab oriente et occidente et Amorreum atque Hettheum ac Ferezeum et Iebuseum in montanis Eveum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Masphe Josu. 11:3
- et partem montis quae ascendit Seir usque Baalgad per planitiem Libani subter montem Hermon omnes reges eorum cepit percussit occidit Josu. 11:17
- hii sunt reges quos percusserunt filii Israhel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam quae respicit solitudinem Josu. 12:1
- terminus Og regis Basan de reliquiis Rafaim qui habitavit in Astharoth et in Edrain et dominatus est in monte Hermon et in Salacha atque in universa Basan usque ad terminos Josu. 12:4
- eiusque confinia Libani quoque regio contra orientem a Baalgad sub monte Hermon donec ingrediaris Emath Josu. 13:5
- et Galaad ac terminum Gesuri et Machathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Saleca Josu. 13:11
- filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon ingens quippe numerus erat 1 Par. 5:23
- aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt Ps. 89:12
- sicut ros Hermon qui descendit super montana Sion quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem vitam usque in aeternum Ps. 133:3
- veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum Cant. 4:8