Haller's Concordance: HI
- At hi, qui in urbe Susan caedem exercuerant, tertiodecimo et quartodecimo die eiusdem mensis in caede versati sunt: quintodecimo autem die percutere desierunt. Et idcirco eundem diem constituerunt sollemnem epularum atque laetitiae. Esther 9:18
- Hi vero Iudaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum. Esther 9:19
- Gentes, quae convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum. Esther 10:8
- dicent inter se paenitentiam agentes et per angustiam spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine inproperii Wis. 5:3
- ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et non excidatis Wis. 6:10
- ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quae illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam Wis. 16:3
- illi enim qui promittebant timores turbationes expellere se ab anima languente hi cum derisu pleni timore languebant Wis. 17:8
- omnes hi in manibus suis speraverunt et unusquisque in arte sua sapiens est Sir. 38:35
- Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati. Dan. 3:23
- Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes: Dan. A:28