Haller's Concordance: AEDIFICABIT
- ipse aedificabit domum nomini meo et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum 2 Ki. 7:13
- quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei sicut locutus est Dominus David patri meo dicens filius tuus quem dabo pro te super solium tuum ipse aedificabit domum nomini meo 3 Ki. 5:5
- verumtamen tu non aedificabis domum sed filius tuus qui egredietur de renibus tuis ipse aedificabit domum nomini meo 3 Ki. 8:19
- ipse aedificabit mihi domum et firmabo solium eius usque in aeternum 1 Par. 17:12
- ipse aedificabit domum nomini meo et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem firmaboque solium regni eius super Israhel in aeternum 1 Par. 22:10
- dixitque mihi Salomon filius tuus aedificabit domum meam et atria mea ipsum enim elegi mihi in filium et ego ero ei in patrem 1 Par. 28:6
- sed non tu aedificabis domum verum filius tuus qui egredietur de lumbis tuis ipse aedificabit domum nomini meo 2 Par. 6:9
- quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam Ps. 69:35
- aedificabit Hierusalem Dominus eiectos Israhel congregabit Ps. 147:2
- ego suscitavi eum ad iustitiam et omnes vias eius dirigam ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus dicit Dominus Deus exercituum Isa. 45:13
- et loqueris ad eum dicens haec ait Dominus exercituum dicens ecce vir Oriens nomen eius et subter eum orietur et aedificabit templum Domino Zach. 6:12