Haller's Concordance: HIEROSOLYMA
- ingressus autem Iudaeam et adpropians Bethsurae quod erat in angusto loco ab Hierosolyma intervallo quinque stadiorum illud praesidium expugnabat 2 Ma. 11:5
- audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo Mt. 2:3
- tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanen Mt. 3:5
- erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura Mk. 10:32
- quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus Mk. 10:33
- et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim Mk. 11:11
- et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma Mk. 15:41
- adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis Lk. 18:31
- et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma Lk. 19:28
- et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma Lk. 24:47
- et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus Jn. 2:13
- erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim Jn. 11:18
- proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos Jn. 11:55
- in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma Jn. 12:12
- qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non poterant probare Acts 25:7
- ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis Rom. 15:31
- neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum Gal. 1:17
- deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim Gal. 1:18
- deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma cum Barnaba adsumpto et Tito Gal. 2:1