Haller's Concordance: HIRCUS
- cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in deserto Lev. 16:22
- hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis Num. 28:15
- Et ego intelligebam: ecce autem hircus caprarum veniebat ab Occidente super faciem totius terrae, et non tangebat terram: porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos. Dan. 8:5
- Hircus autem caprarum magnus factus est nimis: cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quattour cornua subter illud per quattuor ventos caeli. Dan. 8:8
- Porro hircus caprarum, rex Graecorum est. et cornu grande, quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus. Dan. 8:21