Haller's Concordance: HISBOSETH
- Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Hisboseth filium Saul et circumduxit eum per Castra 2 Ki. 2:8
- quadraginta annorum erat Hisboseth filius Saul cum regnare coepisset super Israhel et duobus annis regnavit sola autem domus Iuda sequebatur David 2 Ki. 2:10
- egressusque Abner filius Ner et pueri Hisboseth filii Saul de Castris in Gabaon 2 Ki. 2:12
- surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Hisboseth filii Saul et duodecim de pueris David 2 Ki. 2:15
- fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Ahia dixitque Hisboseth ad Abner 2 Ki. 3:7
- quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus nimis propter verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum adversum Iuda hodie qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie 2 Ki. 3:8
- misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul dicens redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim 2 Ki. 3:14
- misit ergo Hisboseth et tulit eam a viro suo Faltihel filio Lais 2 Ki. 3:15
- venientes igitur filii Remmon Berothitae Rechab et Baana ingressi sunt fervente die domum Hisboseth qui dormiebat super stratum suum meridie 2 Ki. 4:5
- et adtulerunt caput Hisboseth ad David in Hebron dixeruntque ad regem ecce caput Hisboseth filii Saul inimici tui qui quaerebat animam tuam et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul et de semine eius 2 Ki. 4:8
- praecepit itaque David pueris et interfecerunt eos praecidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron caput autem Hisboseth tulerunt et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron 2 Ki. 4:12