Haller's Concordance: HOLOCAUSTORUM
- ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii Lev. 4:18
- ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum caedi hostiae Lev. 4:33
- tabernaculum autem Domini quod fecerat Moses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon 1 Par. 21:29
- tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et caerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino 1 Par. 23:31
- porro numerus holocaustorum quae obtulit multitudo hic fuit tauros septuaginta arietes centum agnos ducentos 2 Par. 29:32
- sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent unde et Levitae fratres eorum adiuverunt eos donec impleretur opus et sanctificarentur antistites Levitae quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes 2 Par. 29:34
- fuerunt igitur holocausta plurima adipes pacificorum et libamina holocaustorum et conpletus est cultus domus Domini 2 Par. 29:35
- et immolatum est phase asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem et Levitae detraxerunt pelles holocaustorum 2 Par. 35:11
- sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerant occupati unde Levitae et sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis 2 Par. 35:14
- et cogitavit de altare holocaustorum quod profanatum erat quid de eo faceret 1 Ma. 4:44
- et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum quod fecerunt 1 Ma. 4:53