Haller's Concordance: HOMICIDA
- debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam Num. 35:28
- homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur Num. 35:30
- et habitabit in civitate illa donec stet ante iudicium causam reddens facti sui et moriatur sacerdos magnus qui fuerit in illo tempore tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat Josu. 20:6
- mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur Job 24:14
- igitur homicida et blasphemus pessime percussus et ut ipse alios tractaverat peregre in montibus miserabili obitu vita functus est 2 Ma. 9:28
- vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius Jn. 8:44
- ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere Acts 28:4
- nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor 1 Pet. 4:15
- omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem 1 Jn. 3:15