Haller's Concordance: HOMICIDIUM
- quod si orto sole hoc fecerit homicidium perpetravit et ipse morietur si non habuerit quod pro furto reddat venundabitur Ex. 22:3
- sternens diligenter viam et in tres aequaliter partes totam terrae tuae provinciam divides ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est quo possit evadere Dt. 19:3
- et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio corruptio infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum Wis. 14:25
- maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit Osee 4:2
- dicit illi quae Iesus autem dixit non homicidium facies non adulterabis non facies furtum non falsum testimonium dices Mt. 19:18
- erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium Mk. 15:7
- qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem Lk. 23:19
- dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum Lk. 23:25