Haller's Concordance: HONORE
- revertere ad locum tuum decreveram quidem magnifice honorare te sed Dominus privavit te honore disposito Num. 24:11
- qui omnes uno animo contradixerunt et remiserunt eos vacuos ac sine honore abiecerunt Jud. 1:11
- expectemus humiles consolationem eius et exquiret sanguinem nostrum de adflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit omnes gentes quaecumque insurgunt contra nos et faciet illas sine honore Dominus Deus noster Jud. 8:20
- Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochaeum in platea civitatis, et impositum equo praecedebat, atque clamabat: Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare. Esther 6:11
- Multi bonitate principum et honore, qui in eos collatus est, abusi sunt in superbiam: Esther 16:2
- ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis Adar pro festis susciperent, et revertente semper anno sollemni celebrarent honore: Esther 9:21
- filiae regum in honore tuo stetit coniux in dextera tua in diademate aureo Ps. 45:9
- et homo in honore non commorabitur adsimilatus est iumentis et exaequatus est Ps. 49:12
- homo cum in honore esset non intellexit conparavit se iumentis et silebitur Ps. 49:20
- et si quidem longae vitae erunt in nihilum conputabuntur et sine honore erit novissima senectus illorum Wis. 3:17
- et erunt post haec decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos sine voce et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum periet Wis. 4:19
- nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore Wis. 5:4
- gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore Sir. 3:13
- in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius Sir. 10:24
- magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum Sir. 10:27
- benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci processus illius fructificat Sir. 11:24
- mores hominum mendacium sine honore et confusio illius cum ipso sine intermissione Sir. 20:28
- et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam Sir. 29:9
- sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno Bar. 4:24
- exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuae et indue te decore et honore eius quae a Deo tibi est in sempiterna gloriae Bar. 5:1
- et suscepit Onias virum qui fuerat missus cum honore et accepit epistulas in quibus significabatur de societate et amicitia 1 Ma. 12:8
- et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et praecepit exercitibus suis ut oboedirent ei sicut sibi 1 Ma. 12:43
- legati qui missi sunt ad populum nostrum nuntiaverunt nobis de vestra gloria et honore ac laetitia et gavisi sumus in introitu eorum 1 Ma. 14:21
- fiebat ut ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent et templum maximis muneribus inlustrarent 2 Ma. 3:2
- et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua Mt. 13:57
- et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua Mk. 6:4
- caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes Rom. 12:10
- excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote Phil. 2:29
- quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis Col. 2:23
- ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore 1 Th. 4:4
- qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina 1 Tim. 5:17
- quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur 1 Tim. 6:1
- minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum Heb. 2:7
- eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem Heb. 2:9
- nam lex non perit sed permanet in suo honore. 4 Esd. 9:37