Haller's Concordance: HONORIS
- dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te nec animadvertis quod ut explorent et investigent et scrutentur terram tuam venerint ad te servi eius 1 Par. 19:3
- erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui promittunt se violare sancta tua et polluere tabernaculum honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui Jud. 9:11
- Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac praemii Mardochaeus consecutus est? Dixerunt ei servi illius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit. Esther 6:3
- noli quaerere ab homine ducatum neque a rege cathedram honoris Sir. 7:4
- in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius Sir. 11:4
- et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo Sir. 17:11
- ego quasi terebinthus extendi ramos meos et rami mei honoris et gratiae Sir. 24:22
- ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris et flores mei fructus honoris et honestatis Sir. 24:23
- posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum in throno honoris sedentem in sempiternum Sir. 24:34
- si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum Sir. 27:9
- exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater Sir. 29:33
- coronam auream supra mitram eius expressam signo sanctitatis gloria honoris et opus virtutis desideria oculorum ornata Sir. 45:14
- circumdato te deploide a Deo iustitiae et inpone mitram capiti tuo honoris Aeterni Bar. 5:2