Haller's Concordance: HORDEO
- cumque venisset Gedeon narrabat aliquis somnium proximo suo et in hunc modum referebat quod viderat vidi somnium et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere cumque pervenisset ad tabernaculum percussit illud atque subvertit et terrae funditus coaequavit Judg. 7:13
- iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum 1 Par. 11:13
- pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Iob Job 31:40
- confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores super frumento et hordeo quia periit messis agri Joel 1:11