Haller's Concordance: HORDEUM
- linum ergo et hordeum laesum est eo quod hordeum esset virens et linum iam folliculos germinaret Ex. 9:31
- obtulerunt ei stratoria et tappetia et vasa fictilia frumentum et hordeum et farinam pulentam et fabam et lentem frixum cicer 2 Ki. 17:28
- hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi 3 Ki. 4:28
- triticum ergo et hordeum et oleum et vinum quae pollicitus es domine mi mitte servis tuis 2 Par. 2:15
- nonne cum adaequaverit faciem eius seret gith et cyminum sparget et ponet triticum per ordinem et hordeum et milium et viciam in finibus suis Isa. 28:25
- et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam et lentem et milium et viciam et mittes ea in vas unum et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum trecentis et nonaginta diebus comedes illud Ezec. 4:9