Haller's Concordance: HORREA
- qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus Gen. 41:35
- venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti Gen. 41:47
- crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames Gen. 41:56
- benedicta horrea tua et benedictae reliquiae tuae Dt. 28:5
- cumque clausisset eas muris posuit in eis principes ciborumque horrea hoc est olei et vini 2 Par. 11:11
- praecepit igitur Ezechias ut praepararent horrea in domo Domini quod cum fecissent 2 Par. 31:11
- et omnis Iuda adportabat decimam frumenti et vini et olei in horrea 2 Esd. 13:12
- et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc scribam et Phadaiam de Levitis et iuxta eos Anan filium Zacchur filium Matthaniae quoniam fideles conprobati sunt et ipsis creditae sunt partes fratrum suorum 2 Esd. 13:13
- et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt Pr. 3:10
- conputruerunt iumenta in stercore suo demolita sunt horrea dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum Joel 1:17
- respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis Mt. 6:26
- et dixit hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea Lk. 12:18