Haller's Concordance: HORROR
- cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum Gen. 15:12
- tremor etiam et horror invasit sensus eorum ne hoc faceret Hierusalem et templo Domini quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum Jud. 4:2
- terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans Job 10:22
- in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror Job 18:20
- horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis Ps. 48:6
- horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam Ps. 119:53
- loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal et mortuus est Osee 13:1
- circumfusa enim erat viro maestitia quaedam et horror corporis per quae manifestus aspicientibus dolor cordis eius efficiebatur 2 Ma. 3:17