Haller's Concordance: HORTABATUR
- et alia huiuscemodi dicens hortabatur ne legem amoverent a corde suo 2 Ma. 2:3
- singulos illorum hortabatur patria voce fortiter repleta sapientia et femineae cogitationi masculinum animum inserens 2 Ma. 7:21
- Antiochus autem contemni se arbitratus simul et exprobrantis voce despecta cum adhuc adulescentior superesset non solum verbis hortabatur sed et iuramento adfirmabat divitem se et beatum facturum et translatum a patriis legibus amicum habiturum et res necessarias praebiturum 2 Ma. 7:24
- atque ita ad preces conversi rogaverunt ut id quod factum erat delictum obliteraretur at vero fortissimus Iudas hortabatur populum conservare se sine peccato sub oculis videntes quae facta sint pro peccato eorum qui prostrati sunt 2 Ma. 12:42
- et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum sed in mente haberent adiutoria sibi facta de caelo et nunc sperarent ab Omnipotente adfuturam sibi victoriam 2 Ma. 15:8
- qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino Acts 11:23