Haller's Concordance: HUC
- generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletae sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus Gen. 15:16
- vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos Gen. 19:5
- dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non Gen. 27:21
- et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum quae fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una die Gen. 27:45
- non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti Gen. 45:8
- duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut Ruben et Symeon reputabuntur mihi Gen. 48:5
- cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset percussum Aegyptium abscondit sabulo Ex. 2:12
- at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est Ex. 3:5
- praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdotis ut tollat turibula quae iacent in incendio et ignem huc illucque dispergat quoniam sanctificata sunt Num. 16:37
- nuntiatumque est regi Hiericho et dictum ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israhel ut explorarent terram Josu. 2:2
- dixitque Iosue ad filios Israhel accedite huc et audite verba Domini Dei vestri Josu. 3:9
- viri autem civitatis qui persequebantur Iosue respicientes et videntes fumum urbis ad caelum usque conscendere non potuerunt ultra huc illucque diffugere praesertim cum hii qui simulaverant fugam et tendebant ad solitudinem contra persequentes fortissime restitissent Josu. 8:20
- mediam inter hos terram in septem partes describite et huc venietis ad me ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem Josu. 18:6
- quas igne succendens dimisit ut huc illucque discurrerent quae statim perrexerunt in segetes Philisthinorum quibus succensis et conportatae iam fruges et adhuc stantes in stipula concrematae sunt in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret Judg. 15:5
- et agnoscentes vocem adulescentis Levitae utentesque illius diversorio dixerunt ad eum quis te huc adduxit quid hic agis quam ob causam huc venire voluisti Judg. 18:3
- dixitque ad eam Booz quando hora vescendi fuerit veni huc et comede panem et intingue buccellam tuam in aceto sedit itaque ad messorum latus et congessit pulentam sibi comeditque et saturata est et tulit reliquias Ruth 2:14
- dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum surrexitque antequam homines se cognoscerent mutuo et dixit Booz cave ne quis noverit quod huc veneris Ruth 3:14
- et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa Beniamin et ecce multitudo prostrata et huc illucque diffugiens 1 Ki. 14:16
- et dixit Saul inruamus super Philisthim nocte et vastemus eos usque dum inlucescat mane nec relinquamus de eis virum dixitque populus omne quod bonum videtur in oculis tuis fac et ait sacerdos accedamus huc ad Deum 1 Ki. 14:36
- dixitque Saul adplicate huc universos angulos populi et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie 1 Ki. 14:38
- dixitque Samuhel ad Isai numquid iam conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit 1 Ki. 16:11
- surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila quam ob rem dissimulavit exire 1 Ki. 23:13
- stansque super eum occidi illum sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam et tuli diadema quod erat in capite eius et armillam de brachio illius et adtuli ad te dominum meum huc 2 Ki. 1:10
- et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad Iebuseum habitatorem terrae dictumque est ad David ab eis non ingredieris huc nisi abstuleris caecos et claudos dicentes non ingredietur David huc 2 Ki. 5:6
- et exclamavit mulier sapiens de civitate audite audite dicite Ioab adpropinqua huc et loquar tecum 2 Ki. 20:16
- misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei aedifica tibi domum in Hierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc atque illuc 3 Ki. 2:36
- et mittens vocavit eum dixitque illi nonne testificatus sum tibi per Dominum et praedixi tibi quacumque die egressus ieris huc et illuc scito te esse moriturum et respondisti mihi bonus sermo audivi 3 Ki. 2:42
- cumque se verterent huc atque illuc ecce caeli contenebrati sunt et nubes et ventus et facta est pluvia grandis ascendens itaque Ahab abiit in Hiezrahel 3 Ki. 18:45
- dum autem ego turbatus huc illucque me verterem subito non conparuit et ait rex Israhel ad eum hoc est iudicium tuum quod ipse decrevisti 3 Ki. 20:40
- et pallio Heliae quod ceciderat ei percussit aquas et dixit ubi est Deus Heliae etiam nunc percussitque aquas et divisae sunt huc atque illuc et transiit Heliseus 4 Ki. 2:14
- at ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et ascendit et incubuit super eum et oscitavit puer septies aperuitque oculos 4 Ki. 4:35
- venit quoque Heliseus Damascum et Benadad rex Syriae aegrotabat nuntiaveruntque ei dicentes venit vir Dei huc 4 Ki. 8:7
- quod cum vidissent viri Israhel qui habitabant in campestribus fugerunt et Saul ac filiis eius mortuis dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis 1 Par. 10:7
- dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quae est civitas David 1 Par. 11:5
- et dixerunt eis non introducetis huc captivos ne peccemus Domino quare vultis adicere super peccata nostra et vetera cumulare delicta grande quippe peccatum est et ira furoris Domini inminet super Israhel 2 Par. 28:13
- et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum dixerunt eis aedificemus vobiscum quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum ecce nos immolamus victimas ex diebus Asoraddan regis Assur qui adduxit nos huc 1 Esd. 4:2
- vivit autem ipse Dominus quoniam custodivit me angelus eius et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem et non permisit me ancillam suam Dominus coinquinari sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua in evasione mea in liberatione vestra Jud. 13:20
- et numquam laetata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in praesentem diem, nisi in te Domine Deus Abraham. Esther 14:18
- et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos Job 38:11
- melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe Pr. 25:7
- vos autem accedite huc filii auguratricis semen adulteri et fornicariae Isa. 57:3
- quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem Iuda qui regnavit pro Iosia patre suo qui egressus est de loco isto non revertetur huc amplius Jer. 22:11
- ecce ego adducam eos de terra aquilonis et congregabo eos ab extremis terrae inter quos erunt caecus et claudus et praegnans et pariens simul coetus magnus revertentium huc Jer. 31:8
- in Sion interrogabunt viam huc facies eorum venient et adponentur ad Dominum foedere sempiterno quod nulla oblivione delebitur Jer. 50:5
- et locutus est ad me idem vir fili hominis vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi quia ut ostendantur tibi adductus es huc adnuntia omnia quae tu vides domui Israhel Ezec. 40:4
- et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc 1 Ma. 6:45
- nam et ego defraudatus parentum gloria dico autem summo sacerdotio huc veni 2 Ma. 14:7
- et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos Mt. 8:29
- qui ait eis adferte illos mihi huc Mt. 14:18
- respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me Mt. 17:17
- et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit Mt. 22:12
- et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc Mk. 11:3
- respondens autem Iesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum Lk. 9:41
- et reversus servus nuntiavit haec domino suo tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc Lk. 14:21
- et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare Lk. 16:26
- verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me Lk. 19:27
- respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum Lk. 22:51
- at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc Lk. 23:5
- dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire Jn. 4:15
- dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc Jn. 4:16
- et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando huc venisti Jn. 6:25
- deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis Jn. 20:27
- stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum Acts 9:21
- et cum non invenissent eos trahebant Iasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc venerunt Acts 17:6
- cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum Acts 25:17
- post haec vidi et ecce ostium apertum in caelo et vox prima quam audivi tamquam tubae loquentis mecum dicens ascende huc et ostendam tibi quae oportet fieri post haec Apoc. 4:1
- et audierunt vocem magnam de caelo dicentem illis ascendite huc et ascenderunt in caelum in nube et viderunt illos inimici eorum Apoc. 11:12
- factum est autem cum venissem huc, et vidi impietates quorum non est numerus, et delinquentes multos vidit anima mea hoc tricesimo anno. et excessit cor meum, 4 Esd. 3:29