Haller's Concordance: AEDIFICATA
- et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula Gen. 33:17
- domus autem cum aedificaretur lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata est et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo cum aedificaretur 3 Ki. 6:7
- nunc igitur notum sit regi quia si civitas illa aedificata fuerit et muri eius instaurati tributum et vectigal et annuos reditus non dabunt et usque ad reges haec noxa perveniet 1 Esd. 4:13
- nuntiamus nos regi quoniam si civitas illa aedificata fuerit et muri ipsius instaurati possessionem trans Fluvium non habebis 1 Esd. 4:16
- sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium Cant. 4:4
- et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum Lk. 4:29
- nunc ergo notum facimus tibi, rex domine, quoniam si civitas ista aedificata fuerit, et huius muri erecti fuerint descensus tibi non erit in Coelensyriam et Foenicen. 3 Esd. 2:24
- item aliud: civitas est aedificata et posita in loco campestri, est autem plena omnium bonorum. 4 Esd. 7:6
- vobis enim apertus est paradisus, plantata est arbor vitae, praeparatum est futurum tempus praeparata est abundantia, aedificata est civitas, probata est requies, perfecta est bonitas ante perfecta sapientia. 4 Esd. 8:52
- ibis autem in campum florum, ubi domus non est aedificata, et manduca solummodo de floribus campi, et carnem non gustabis et vinum non bibes sed solummodo flores, 4 Esd. 9:24
- propterea enim dixi tibi, ut maneres in campo, ubi domus non est aedificata. 4 Esd. 10:51
- Sion autem veniet et ostendetur omnibus parata et aedificata, sicut vidisti montem sculpi sine manibus. 4 Esd. 13:36