Haller's Concordance: HUIUSMODI
- atque his et aliis huiusmodi verbis exprobrabat ei Tob. 2:23
- illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas animae illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari Wis. 16:9
- hodie fenerat quis et cras expetit et odibilis homo huiusmodi Sir. 20:16
- et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum Sir. 23:27
- erat autem huiusmodi visus Onian qui fuerat summus sacerdos virum bonum et benignum verecundum visu modestum moribus et eloquio decorum et qui a puero in virtutibus exercitatus sit manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum 2 Ma. 15:12
- rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis Mk. 7:13
- quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit Mk. 9:37
- in lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare tu ergo quid dicis Jn. 8:5
- haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis Acts 25:20
- huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium Rom. 16:18
- tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu 1 Cor. 5:5
- si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco 1 Cor. 7:28
- et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit 2 Cor. 12:3
- fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex Gal. 5:23
- fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris Gal. 6:1
- nos ergo debemus suscipere huiusmodi ut cooperatores simus veritatis 3 Jn. 1:8