Haller's Concordance: HUMANA
- et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria et conbusit ossa humana super ea reversusque est Hierusalem 4 Ki. 23:20
- numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora Job 10:5
- temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere 1 Cor. 10:13
- omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana Jas. 3:7
- non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines 2 Pet. 1:21
- et dimitte abs te mortales cogitationes, et proice abs te pondera humana, et exue te iam infirmam naturam, et repone in unam partem molestissima tibi cogitamenta, et festina transmigrare a temporibus his. 4 Esd. 14:14