Haller's Concordance: HUMILES
- et qui sedent in eis humiles manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt quasi faenum agri et virens herba tectorum quae arefacta est antequam veniret ad maturitatem 4 Ki. 19:26
- expectemus humiles consolationem eius et exquiret sanguinem nostrum de adflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit omnes gentes quaecumque insurgunt contra nos et faciet illas sine honore Dominus Deus noster Jud. 8:20
- tunc ululaverunt castra Assyriorum quando apparuerunt humiles mei arescentes in siti Jud. 16:13
- Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos. Esther 11:11
- qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate Job 5:11
- radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus Sir. 10:18
- quia Domine imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra. Dan. A:14
- Benedicite sancti, et humiles corde Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:64
- propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis sicut non servastis vias meas et accepistis faciem in lege Mal. 2:9
- et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit et abstulit omnem iniquum et malum 1 Ma. 14:14
- deposuit potentes de sede et exaltavit humiles Lk. 1:52
- sed qui consolatur humiles consolatus est nos Deus in adventu Titi 2 Cor. 7:6
- in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles 1 Pet. 3:8
- nunc ergo dispone domum tuam, et corripe populum tuum, et consolare humiles eorum, et renuntia iam corruptae vitae, 4 Esd. 14:13