Haller's Concordance: HUMILIABITUR
- in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus Eccl. 10:18
- quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem et humiliabitur Isa. 2:12
- et incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus in die illa Isa. 2:17
- et incurvabitur homo et humiliabitur vir et oculi sublimium deprimentur Isa. 5:15
- grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas Isa. 32:19
- omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas Isa. 40:4
- et humiliabitur superbia Israhel in facie eius nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his Osee 7:10
- et transibit in maris freto et percutiet in mari fluctus et confundentur omnia profunda Fluminis et humiliabitur superbia Assur et sceptrum Aegypti recedet Zach. 10:11
- qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur Mt. 23:12
- omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas Lk. 3:5
- quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur Lk. 14:11
- dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur Lk. 18:14