Haller's Concordance: HUMILIATI
- et humiliati sunt Philisthim nec adposuerunt ultra ut venirent in terminos Israhel facta est itaque manus Domini super Philistheos cunctis diebus Samuhel 1 Ki. 7:13
- cumque vidisset Dominus quod humiliati essent factus est sermo Domini ad Semeiam dicens quia humiliati sunt non disperdam eos daboque eis pauxillum auxilii et non stillabit furor meus super Hierusalem per manum Sesac 2 Par. 12:7
- verumtamen quia humiliati sunt aversa est ab eis ira Domini nec deleti sunt penitus siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona 2 Par. 12:12
- et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum Ps. 106:42
- multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas Ps. 106:43
- sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet Sir. 11:1
- oculi sublimis hominis humiliati sunt et incurvabitur altitudo virorum exaltabitur autem Dominus solus in die illa Isa. 2:11
- habuimus enim de caelo auxilium et liberati sumus nos et humiliati sunt inimici nostri 1 Ma. 12:15