Haller's Concordance: HUMILIAVIT
- educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui Dt. 22:24
- dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non poterit dimittere cunctis diebus vitae suae Dt. 22:29
- humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram filiis Israhel Judg. 4:23
- egressa sum plena et vacuam reduxit me Dominus cur igitur vocatis me Noemi quam humiliavit Dominus et adflixit Omnipotens Ruth 1:21
- factum est autem post haec percussit David Philisthim et humiliavit eos et tulit David frenum tributi de manu Philisthim 2 Ki. 8:1
- post haec initum est bellum in Gazer adversus Philistheos in quo percussit Sobbochai Usathites Saphai de genere Raphaim et humiliavit eos 1 Par. 20:4
- Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit ieiuniis: omniaque loca, in quibus antea laetari consueverat, crinium laceratione complevit. Esther 14:2
- et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret Ps. 107:12
- et ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se adplicavit et ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos a separatione ipsorum Sir. 33:12
- CAPH non enim humiliavit ex corde suo et abiecit filios hominis Lam. 3:33
- haec dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne haec est quae humilem sublevavit et sublimem humiliavit Ezec. 21:26
- humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis Phil. 2:8