Haller's Concordance: HUMUS
- quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est Lev. 25:5
- et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes Lev. 25:19
- humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt Num. 13:20
- universa frugum initia quas gignit humus et Domino deportantur cedent in usus tuos qui mundus est in domo tua vescetur eis Num. 18:13
- quod cum percrebruisset in auribus multitudinis plurimas obtulere primitias filii Israhel frumenti vini et olei mellis quoque et omnium quae gignit humus decimas obtulerunt 2 Par. 31:5
- dixit autem Iudas debilitata est fortitudo portantis et humus nimia est et nos non poterimus aedificare murum 2 Esd. 4:10
- in die autem vicesimo quarto mensis huius convenerunt filii Israhel in ieiunio et in saccis et humus super eos 2 Esd. 9:1
- et descendent unicornes cum eis et tauri cum potentibus inebriabitur terra eorum sanguine et humus eorum adipe pinguium Isa. 34:7
- et convertentur torrentes eius in picem et humus eius in sulphur et erit terra eius in picem ardentem Isa. 34:9
- depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum confusum est vinum elanguit oleum Joel 1:10
- propter hoc haec dicit Dominus uxor tua in civitate fornicabitur et filii tui et filiae tuae in gladio cadent et humus tua funiculo metietur et tu in terra polluta morieris et Israhel captivus migrabit de terra sua Amos 7:17
- et tribulabo homines et ambulabunt ut caeci quia Domino peccaverunt et effundetur sanguis eorum sicut humus et corpus eorum sicut stercora Soph. 1:17
- et vocavi siccitatem super terram et super montes et super triticum et super vinum et super oleum et quaecumque profert humus et super homines et super iumenta et super omnem laborem manuum Agg. 1:11