Haller's Concordance: HYDRIAM
- igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo Gen. 24:14
- necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula Gen. 24:15
- puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro descenderat autem ad fontem et impleverat hydriam ac revertebatur Gen. 24:16
- quae respondit bibe domine mi celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potum Gen. 24:18
- effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum ut hauriret aquam et haustam omnibus camelis dedit Gen. 24:20
- quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos Gen. 24:46
- reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus Jn. 4:28