Haller's Concordance: HYPOCRITA
- et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita Job 13:16
- ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis Sir. 1:37
- propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est et nequam et universum os locutum est stultitiam in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta Isa. 9:17
- hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui Mt. 7:5
- et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui Lk. 6:42