Haller's Concordance: HYPOCRITAE
- sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit Job 8:13
- congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt Job 15:34
- quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti Job 20:5
- quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius Job 27:8
- cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam Mt. 6:2
- et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam Mt. 6:5
- cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam Mt. 6:16
- hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens Mt. 15:7
- cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae Mt. 22:18
- vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare Mt. 23:13
- vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos Mt. 23:15
- vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere Mt. 23:23
- vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia Mt. 23:25
- vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia Mt. 23:27
- vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum Mt. 23:29
- hypocritae faciem terrae et caeli nostis probare hoc autem tempus quomodo non probatis Lk. 12:56
- respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare Lk. 13:15