Haller's Concordance: IABESGALAAD
- ascendit autem Naas Ammonites et pugnare coepit adversus Iabesgalaad dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas habeto nos foederatos et serviemus tibi 1 Ki. 11:1
- et dixerunt nuntiis qui venerant sic dicetis viris qui sunt in Iabesgalaad cras erit vobis salus cum incaluerit sol venerunt ergo nuntii et adnuntiaverunt viris Iabes qui laetati sunt 1 Ki. 11:9
- quod cum audissent habitatores Iabesgalaad quaecumque fecerant Philisthim Saul 1 Ki. 31:11
- veneruntque viri Iuda et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Iuda et nuntiatum est David quod viri Iabesgalaad sepelissent Saul 2 Ki. 2:4
- misit ergo David nuntios ad viros Iabesgalaad dixitque ad eos benedicti vos Domino qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum 2 Ki. 2:5
- et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathan filii eius a viris Iabesgalaad qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthim cum interfecissent Saul in Gelboe 2 Ki. 21:12
- hoc cum audissent viri Iabesgalaad omnia scilicet quae Philisthim fecerunt super Saul 1 Par. 10:11