Haller's Concordance: IACENTEM
- expectantesque diu donec erubescerent et videntes quod nullus aperiret tulerunt clavem et aperientes invenerunt dominum suum iacentem in terra mortuum Judg. 3:25
- et ecce Barac sequens Sisaram veniebat egressaque Iahel in occursum eius dixit ei veni et ostendam tibi virum quem quaeris qui cum intrasset ad eam vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum infixum in tempore eius Judg. 4:22
- et ecce nocte iam media expavit homo et conturbatus est viditque mulierem iacentem ad pedes suos Ruth 3:8
- rursumque mane die alio consurgentes invenerunt Dagon iacentem super faciem suam in terram coram arca Domini caput autem Dagon et duae palmae manuum eius abscisae erant super limen 1 Ki. 5:4
- venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul iacentem et dormientem in tentorio et hastam fixam in terra ad caput eius Abner autem et populum dormientes in circuitu eius 1 Ki. 26:7
- et cum venisset Iesus in domum Petri vidit socrum eius iacentem et febricitantem Mt. 8:14
- et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi peccata tua Mt. 9:2
- et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse Mk. 7:30
- hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri Jn. 5:6
- invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabatto qui erat paralyticus Acts 9:33