Haller's Concordance: IACERE
- et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit Gen. 21:16
- si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo Ex. 23:5
- mense tertio coeperunt acervorum iacere fundamenta et mense septimo conpleverunt eos 2 Par. 31:7
- cumque abisset reversus nuntiat unum ex filiis Israhel iugulatum iacere in platea statimque exiliens de accubitu suo relinquens prandium ieiunus pervenit ad corpus Tob. 2:3
- sed cum nullum motum iacentis sensu aurium caperet accessit proximans ad cortinam et elevans eam videns iacens cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum iacere super terram et clamavit voce magna cum fletu et scidit vestimenta sua Jud. 14:14
- sed ut intellexerunt conatum Lysimachi alii lapides alii fustes validos arripere quidam vero cinerem in Lysimachum iacere 2 Ma. 4:41
- contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum Acts 28:8