Haller's Concordance: IAFETH
- Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth Gen. 5:32
- et genuit tres filios Sem Ham et Iafeth Gen. 6:10
- in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et Iafeth filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam Gen. 7:13
- erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan Gen. 9:18
- at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt Gen. 9:23
- dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius Gen. 9:27
- hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium Gen. 10:1
- filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras Gen. 10:2
- de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore Gen. 10:21
- Noe Sem Ham et Iafeth 1 Par. 1:4
- filii Iafeth Gomer Magog Madai et Iavan Thubal Mosoch Thiras 1 Par. 1:5
- et occupavit terminos eius a Cilicia usque ad fines Iafeth qui sunt ad austrum Jud. 2:15